>> HOMEpage Pierius Winsemius
Bron: Brievencollectie Gabbema (Tresoar) |
[1] Gabbema Codex II p. 53 * z.pl.z.j. >> begin Guilhelmo Staackmans consuli Franekerano et Dynastae Rugevartio Amplis. vir Utrumque carmen, ut quidem egregium quod miseras, perlegi, ac ne a Caena, etsi scribendis versibus gravis et molesta e[ss]e soleat, vacuus essem, meum subi[u]nxi. Quamvis acris quoque catharri defluxio, et continua tussis omnem studii facultatem fere auferat, quae hoc impedimentum auspicandae professioni inycit, ut Leovardiam ad Acad. curatores, communicandis nonnullis ire nequeam nisi cum dispendio sani- tatis. Quam ubi magis firmam nactus fuero, certiorem te faciam, et simul de tempore, quod habendo in Romanum scriptorem proloquio destinabitur, interim rebus publicis bonos successus praecor, et ut hoc agamus, ne salutare ferrum, aut cauterium quod inusserat, nisi ulceri debetur, radicem libertatis offendat. Vale Ampl. v. et me ama. Ampl. T. observ. P. Winsemius Quae domus immites depressit prima philippos, |
Aantekeningen Winsemius heeft last van een loopneus en aanhoudende hoest |
[2] Gabbema Codex II p. 51 * 13-06-1629 >> begin Amplissimo et praestantissimo v. Gulielmo Staeckmans consuli Franequerano domino ac amico observando Franequeram Amplissime ac amicissime vir, Exhibui tibi hesterno die in aedibus Magni nostri Ithyphallici illius versionem, quam inter schedas ante aliquot dies forte excussas repperi. Tumultuarii laboris vestigia facile cernes, et excidisse mihi Carmen, quod meliore cura egebar. Qua- propter velim ut Leovardiam ad Comitium iturus istud ad me ac domum meam perferas, ut perpoliam in otio, quod secessus magna ubertate suppeditat: Quod si feceris curabo ut post depositum accipias mei in te et remp. literariam affectos Amores meos, quos Minciae nomine adumbravi, et de qua publicanda iam ante Nob. et Ampl. vir Laurentius Reael amicus noster erudito elogio commonuit, simul communica- bo, ut videas duri et ardui operis historici molestiam, me subinde Poëtices cultu tanquam temperamento, ac remedio parti ex contunua scriptione stuporis levare. Hoc etiam addo, Nunquam tam gravem adversae fortunae sarcinam mihi incubuisse, quin eam dulcedo, et modulamen suavissimi carminis alle- varit, quod ut omnem adversi sensum tollit, ita desideria et calores meorum ignium satiat, ac si Hebe aliqua pocillatrix deorum uberrimi nectaris rore perfunderet. Vale vir Amplissime, et amicissime. Idib. Junii E secessu meo Anno MDCXXIX Tui abservantissimus Pierius Winsemius |
Aantekeningen Magnus = de stadhouder of de "Hercules Musarum" curator Saeckma? Ithyphallicus: wordt gezegd van een gedicht op de wijze van hymnen aan Priapus; ook van het metrum de trochaeïsche tripodie. Winsemius' Amores, waarin Mincia het ideaal is, verschenen Franeker 1621, in-12. Laurentius Reael (Amsterdam 1583-1637), zwager van Jacob Arminius, studeerde te Leiden letteren, wiskunde en rechten; 1611-1620 voor de VOC op de Molukken; diplomaat; vanaf 1630 in de vroedschap van Amsterdam; Latijns en Nederlands dichter; overleden aan de pest. |
[3] Gabbema Codex II p. 52 * 02-07-1629 >> begin Viro praestantissimo Gulielmo Staec- mans P. Winsemius S.D. Leoardiam Vir praestantissime, Ante dies aliquot pro fide historiae meae multa disserebam apud te, neque eius defensionem me abnuere adversus meos, qui spiritus in rep. gerunt, ut nostrae libertati graves, ita famae meae inquos. De sermonibus inter nos habitis nunc non repetam, hoc tantum adstruo eius animi me etiamnum e[r]o et si rescivero Tarquinios surgere tyrannidem spirantes, unum ex Brutis me fore. Itaque velim, ut quoniam mearum rerum aequus censor es, perscribas brevibus per otium, quo loco historiae meae res sint: ut si forte, ad instar syderum laboret, aut iam deliquium patiatur, ipse meo operi succurram ocyus, et ut olim tabescenti lunae pulsum aeris, ita ego patrocinium maturem rei ex me natae, et si gloriam veri spectes, optumae caeteris placebit, omnia miscere, mihi curae erit, vindicias meae famae etiam publice discernere, ut, quam incorruptam posteris mandare constitui, in his terris agens non amittam praetiosissimum munus, quod benignitate fati possideo. Quic- quid vero illi vulgent aut dicant, in me, quibus, ut medica et Hippocratis phrasi utar. Mens iam diu aegrotavit, iis februa, aut supplicatio- nes decernam, ut si causam morbi sui norint, ipsi se purgent, sin minus eorum innocentiae votorum solemnia medeantur. Vale vir praestantissime et Magnum, si occasio ferat, nostrum meo nomine saluta. Postrid. Kal. Jul. MDCXXIX. E secessu meo. Raptim. |
Aantekeningen Magnus = de stadhouder of curator Saeckma? |
[4] Gabbema Codex II p. 54 * 12-11-1631 >> begin Consuli Franekerano et ad Comitium delegato Franekeram Amplissime ac praestantissime vir Diuturnum silentium professus sum, ut quia dubiae va- letudini expositus distillitationibus capitis, et asperae ad- huc tussi obnoxius sum, occasio mihi defuit tecum de rebus nonnullis conferendi. Tamen ad vos excuris- sem, nisi rumor morbi tui, ut solent fere sinistra, in secessum meum perlatus profectionem meam retardavisset. Interim grates habeo, pro carmine, quod Amoribus meis praescribendum censuisti, habiturus rationem commodi temporis, quo humanitate tuae reponam, quod tua et reliquorum amicorum, qui versibus suis meum poema cohonestavere, commendatione dignum sit. Restinguendi etiam aliquando isti calores erunt, ut, quemadmodum trientibus umber poëta Cynthiae suae nos Minciae quoque solenni sacro perlitemus Magnus certe noster, haud gravabitur taedium fori, et senatoris supercilium, in horas aliquot ponere, facturus id gratiae et otii meae Minciae, cuius praestigium, senatoriam quoque gravitatem stupendo miraculo fascinavit. Neque de Knyffio nostro mihi aliud spondeo, quam paratum fore aridum meum carmen isto liquore respergere, quo vatum mentes imbutae incrementa divina fu- rori nasciscuntur. Ut enim isti sectae, nostrum ordinem conditio nascendi non adscripsit, quae tristi sobrietate se exercens, solo frigidae potu naturae desiderium levat, ita fatale versum scriptoribus est, ut cum impetu, velut agitante thyrso fusum carmen vino rigetur, quod, si vatibus fides, ut perpetuam iuven- tam numini suo, ita carminum autoribus perennita- tem fama et victuras lauros promittit. Interim vale, dum exemplar Amorum tibi offeram. Scribam cras idem ad Magnum et Knyffium, ut de tempore ac loco deliberent. E secessu meo prid. id. Nov. MDCXXXI. Tui observ. P. Winsemius |
Aantekeningen Magnus = de stadhouder of curator Saeckma? Knyff: Pieter/Petrus, eerste klerk van GS, overl. 13 nov. 1632 |
[5] Gabbema Codex II p. 55 * z.pl.z.j. [1634] >> begin Nuper in consessu Ord. Gener. delegato consulari et Trib. potest Ampl. vir Gratissimum est, quod in amici officio et communican- dis secretioribus actis perseveris. Nam, ut bene scribis, cum reliqua volante fama currant aut sustineantur, nihil certe fere quid habent, neque prodeunt ex illo secreto, quod legatis alibi aut aulae procuratoribus commissum e[st]. Ego vero in hac sedentaria et molli vita, maxime mihi in his placeo, quod in illis tabulis, velut in scaenâ regiae aut principalis histrioniae spectanda se offerant, quae gentium fere subversione, aut sanguine emuntur. Igitur tum literarii otii dulcissimam felicitatem cum cruentis illis Myrmillonum ludis compono, deprehendoque, dum purpuratos istos sua insania, aut fortunae lascivies impellit, natura[m] rerum insolida quietis sede nos collocasse, et quo extra omnem tempestatem posita solo literarum, et amicorum cultu explere se possit. In quorum numero si me habueris quic- quid officiorum a me provenire poterit, id tuae am- pletudini deberi scies a tui observantissimo P. Winsemio |
Aantekeningen |
[6] Gabbema Codex II p. 57 * 18-11-1636 >> begin Vir Amplissime Pro continuatione laudabilis officii et favoris, quem offers, grates habeo, et respondissem ad singula prolixius, nisi luctui tuo parcendum mihi foret, qui haud dubie animum orbitate tanti pignoris consternatum sui iuris e[ss]e non sinit. Itaque differam in tempus dum recenti et crudo vulneri longior, sicuti solet, dies, et aequissimo maerori levamentium attulerit. Interim vale. Matri optimae domui superstes. A tui observantiss. P. Winshemio XIV Kal. Decemb. A[nn]o MDCXXXVI InAmpl. ac amantissime Ne tam bona nova sine testificatione motae mentis remitterem, ecce carmen, quod citius effudi, quam asparagi coqui potuissent. Id facile credes, ubi de- prehenderis, plus caloris quam ornatus ex brevitate temporis habuisse. Vale a tuae ampl. observ. P. Winsemio |
Aantekeningen Staeckmans' moeder heette Evertje Ghemmenich Sigambri: germaanse volksstam in het NW van Duitsland |
[7] Gabbema Codex II p. 58 * 02-01-1637 >> begin Amplissime vir Perlectis tuis à prandio, quae miseras, respondendum duxi, et quidem breviter. Nam à Domino Bogermanno vicino meo cum reliquis collegis ad colloquium familia- re invitatus, morem gerere debui humanitatis officio, sine quo, ut scis, sordescere nostri ordinis decor solet. Scripsi igitur sicuti veteres dicebant stans pede in uno, ut testarer in unius horae fuga quod academia et meo nomini iam ante egregie feceras, tuis quoque honoribus, quos diuturnus et felices tibi voveo, pro angustia temporis aliquid dandum fuisse. Ubi otium meum foret anniversaria habetis quae nunc solstitia- lia et fluxa sunt. Vale ampl. vir. II. Janu. MDCXXXVII. Jam funesta tuam non uno vulnere pridemVale ampl. v. a tui observantiss. P. Winshemio |
Aantekeningen Bogerman was een buurman van Winsemius, dus ook huurder van een of meerdere kamers in het Sjaerdema/Sternseeslot. |
[8] Gabbema Codex II p. 60 * 17-01-1637 >> begin Vir Ampl. Perlectis illis, quae a Concilio status in Comitio exhibata sunt, nihil minus potui quam respondere, praesertim affecta non nihil valetudine, et animo ex repentina perturbatione in stuporem adducto. Ubi is ad te redierit, quem et corporis languor vexat et plurimae occupationes obruunt, poema quoddam meditabor, non quod auxiliare e[ss]e queat aegrae libertati, sed ut animus in hac tempestate et motu rerum, qui musarum quoque otia conturbat, cum remedium non possit, solatium habeat ab aliqua carminum dulcedine. Interea gratus habeo pro officio, hac in re praestito, quamvis iam diu praeviderim servam et sine respectu libertatem. Vale Ampl. vir et q[uo]d facis amare perge Tuae Ampl. observ. P. Winsemium. XVI Kal. Feb. MDCXXXVII. |
Aantekeningen |
[9] Gabbema Codex II p. 59 * 22-01-1637 >> begin Ampliss. vir Propter raucedinem asperae arteryae, quae subinde ma- teriem tussi regurgitat, quia praefari impedior, quod in Tacitum, die crastini constitueram facere, profectio- nem Leovardiam versus adornabo, differamque illud perorandi consilium in septimanam proximam, si forte aut clementior affectui meo aura aspiraverit; De die autem, quo evandum erit isthuc, nihil certi constituere possum, vitio dubiae voluntatis, quae, vel imperatoria lege teste, per omnem vitam ambulatoria est. Vale ampl. vir, et quae facis me amare perge. XI Kal. Feb. A[nn]o MDCXXXVII. T. Ampl. observantssimus P. Winsemius [doorgehaald:] Amplissimo viro D. Gulielmo Staeckmans consuli Franequerano agri Rugervartio |
Aantekeningen |
[10] Gabbema Codex II p. 61 * 13-03-1637 >> begin Vir Amplissime Litteris tuis, quibus querelam de patriae nostrae calamitoso statu instituebas iam antea respondis- sem, sed occupationibus diversis implicibus excidi otio meo, quod scribendis versibus debetur. Et addidit stuporis aliquid tristissima haec rerum facius, quae etsi profundum et luctuosum an funebre silentium mihi indixerit sinit tamen hos versus elabi. Illa ego quae quondam terris dominata remotisPro edicto Palatini Principis mihi communicato gratus habeo, quod per absentiam vestram non licuit, huc usque indicare. Vale vir ampl. ac ama Tui observ. P. Winshemium Eid. Mart. MDCXXXVII |
Aantekeningen |
[11] Gabbema Codex II p. 62 * 24-04-1637 >> begin V. Ampl.me Carmen, quo et D. Saeckmae et meam iuxta apotheosin expressisti, abitum ante tuum ad me missum, si ante in manus meas pervenisset, et testatum fuisset de memoriâ defuncti, et decus addidisset suo ornatu orationi meae. Quae cum absoluta e[ss]et antequam urbe et provincia excederes, et jam ad haeredes Leovardiam transmissa, locum repe- rire non poterat, nisi seorsim imprimeretur. Id si tui, vir ampl. arbitrii etiamnum sit, velim pro candore tuo indices. Interea grates habeo pro elogio orationi a te concesso, cui, sicuti praeclaris viris plurimum semper fuit in re literaria pla- cuisse. Neque dubito, quin et languenti iri nova hac dignitate, quae felix, et fausta tibi et reip. meo voto sit, manum ac simul remedium praebiturus sis, facturusque ut, quod egregii in rep. viri semper fecerunt, literas, quas cum laude coluisti, cum desiderio ames. Vale vir ampl. VIII Kal. Maii A[nn]o MDCXXXVII a T. Ampl. obssrvantiss. P. Winsemio |
Aantekeningen Staeckmans was in het college van Gedeputeerde Staten opgenomen. |
[12] Gabbema Codex II p. 63 * 09-07-1637 >> begin Amplissime vir Ante discessum tuum in Hollandiam fidem feceram, me copiam tibi facturum illius carminis, quod Dederici Dousae echo petente Noëtio praescripsi. Tunc autem praereptum mihi scribendi otiam fuit, per adventum sororis meae, quae in coena mecum cum fratro meo erat. Nunc autem, pluvio sirio, qui aestum et siccitatem polliceri solebat, otium faviente mittendum censui: Est autem tale In Nobilissimi viriTu iudicabis et salvebis a tuae ampl. observ. P. Winshemio. VII. Eid. Jul. MDCXXXVII. |
Aantekeningen Didericus/Dirk (Utrecht 1580-1663), de jongste zoon van Janus Dousa, was commies bij de Staten Generaal. Oreas: bergnimf (Vergilius) Bilbilis: bevoorrechte stad in Tarragona (of rivier die in de Ebro uitmondt) |
[13] Gabbema Codex II p. 66 * 19-10-1637 >> begin Leovardiam Amplissime vir Versibus tuis, quos ex alto circa Stauricum littus in obitum D. Bogermanni collegae desideratissimi effudisti, mox respondi, et quidem ea brevitate, qua corruptissimo tempori convenientissimum viri excessum applicasti, ut illius funus recte incidisse in ista tempora praedixeris, quibus libertati exequias imus degeneres posteri clarissimorum maiorum. Sed ille antecessit, nos isto ordine, quo matura volet, sequemur, et quidem, ut evocati solent, sine murmure, ne efficiendae libertatis spectaculo tritissimorum temporum conditio nos reservet. Interim meum Phaleucium habe et cum eo tibi addictissimum P. Winsemium XIV. Kal. Nov. MDCXXXVII Qui suadâ solitus movere caetus,Misissem die lunae elapso, sed tum atrox febris me invasit, quae remittere iam videtur. Vale vir ampliss. P. Winsemius |
Aantekeningen |
[14] Gabbema Codex II p. 67 * 02-11-1637 >> begin Leoardiam Amplissime ac Cl. V. Collegae meae omnes et singuli, qui te officiose salutant, petierunt à me ut literas has ad te darem, moneremque de semestribus ordonantiis ut vocant Quae cum alias medio Septembri perscribi soleant, ita nostro damno et incommodo cum ipsâ pensionum solutione in aliud iam semestre trahuntur. Quapropter rogamus, ut semestres nostras ordonantias perscribi, signari, ac perferri in cameram rationum cures, quo facto reputabis te ordini nostro singulare beneficiem, et iuxta tuae civitati contulisse. Ex officiosa si quando petas Talionis lege. Vir Amplissime et iuxta amicis- sime vale et salve à tui amantiss. P. Winshemio p.t. Acad. praesid., postridie Kal. Nov. MDCXXXVII. [doorgehaald:] Amplissimo viro D. Gulielmo Staeckmans dynast. Rug. Ord. Frisiae Dep. et Civitatis consuli. Leovardiae francq. |
Aantekeningen |
[15] Gabbema Codex II p. 68 * 24-11-1637 >> begin Leoardiam Amplissime ac amantissime vir Iterum turbant nos publicarii. Postulant enim (nam et id importunius apud veteres fuit) ut singulis bimestribus eorum rationes supputentur, qui tabernas vinarias hic aperiunt. Et quoniam illud contrarium receptae consuetûdinis est, et vestri collegii decreto, quod D. Pynackero et me legatis perscriptum est, et quidem eâ formulâ, nequid in usu receptis novaretur, deesse Academiae et illorum, qui exinde damnum sentiunt, petitionibus ac criminationibus non potui quin ad te perscriberem. Praesertim cum â nullis retro annis observatum sit, non nisi trimestribus id fieri solere, ad quod temporis extendi illorum rationes debent. A quo laudabili more si recedatur, et mihi semel placita apud vos, sicuti apud Principem illum Romanum, pro aeternis habeantur, publicani isti (quod de Clau- dio in Apolo cynthusi Seneca). Mera Mapalia facient; id curabis, ut evitetur ne civitati vestrae quid mali eveniat, et ne inermes musas ac iam florentes otio, ac foelicitate publicae exuat publicae legis violator publicanus. Tuae prudentiae propterea, et humanitati totum negotium committimus, ut, quod Tribunorum plebis olim erat, Intercedas, desque effectum? Ne a bono ordine, quem natura rerum quoque tuetur, desciscat licentia temporum, quae destruendis rebus reperta est. Vale interea ac salve Ampl.me ac amicissime vir. Festina manu è Curia nostra. XXIV Non. A[nn]o MDCXXXVII a tui amantissimo P. Winsemio. Haec privati nomine ad te A.V. scribo, ut occurras malis nascentibus. |
Aantekeningen |
[16] Gabbema Codex II p. 69 * 25-12-1637 >> begin Amplissime vir Remitto tandem Panegyricos expugnatae Bredae aut recitatos, aut scriptos, una cum brevi carmine, quod ut ille aiebat, stans pede in uno ad Celsiss. Principem profudi. A[d]dedi[?] Cl. V. Isacy Pontani, qui hoc ipsum cum primis litteris ad me transmisit hac ipsa brumali tempestate, quae facit ut, sicuti ipsum caelum, ita versus quoque nostri inhorrescant. Ergo abstinebo dum vernus calor praecordia suscitaverit, quae, asperrrimo hoc capri sydere et frigore segnities aut stupor occupa- vit. Interim vale vir Ampl. et salve a Tuae Ampl. observanti. P. Winsemio. Nat. Dom. A[nn]o MDCXXXCII. Ad Cels. Araus. |
Aantekeningen |
[17] Gabbema Codex II p. 70 * 30-01-1638 >> begin Franekeram Ampl.me vir Heri ex condicto tuis respondissem, sed otium scribendo carmini destinatum levi occupatione internatâ praereptum est. Itaque nunc mitto, raptim effusum, postquam orationes a me habitae quam legendam flagitabas, indecens adhuc ornatus maiore comptu egeat. Brevi tamen egregium Romanae eloquentiae opus expectabis. Vale. Quem civitatis cura pervigit DeiHaec dum sagaci mente, Magne vir, legis. Non civitatis municeps, sed fis Dei. T.A. obser. P. Winsemius [deels doorgehaald:] propridie Cal. Feb. A[nn]o MDCXXXIIX |
Aantekeningen |
[18] Gabbema Codex II p. 71 * 07-03-1638 >> begin Leoardiam Amplissime vir Cogitaveram de te compellando, cum apud nos esses, sed atrocissima tempestas, quae affecto nonnihil corpori imponebat, consilium meum impedivit. Itaque per litteras facio, et tanto quidem commodius, quod collega noster Dammius Leovardiam in gratiam Metianae has tradendas tibi peteret. Cuius causae, utpote equissimae, et Academiae, legibus immixae, ut faveas, peto, et ne sinas usu aut privilegio receptum tot per annos in celeberrimi professoris superstite vidua exolescere. Alias enim â maritorum excessu gravius adhuc vulnus viduarum orbitari accederet, si pensionis annuae fructu amisso nihil solatii, aut praemii sentiant ex honesta defunctorum recorda- tione, aut officio. In piae aequitati, quin multum daturus sis non dubito, postquam patrocinium Aca- demiae non semel suscepisti, quae si missos pa- tronos fecerit, prodire verebitur, hoc presertim tempore, quod laboribus clarorum ingeniorum inimicum est. Ego queri apud te non volo, quid in comitio de talibus agatur, quin tuebor me conscientiae solatio, in omni mea vita et otio, literariis studiis bene voluisse. Nunc versor in editione cuiusdam scripti, cuius argumentum a commendatione veteris eloquentiae petitum, haud dubie tibi placiturum est. Vir Ampliss. ac amicissime interea vale. VII Mart. A[nn]o MDCXXXIIX. Ampl. T. observ. P. Winsemius De commissione nostra deponenda aut continuenda die crastini D. Scheltinga et ego cogitamus in consessu vestro. |
Aantekeningen |
[19] Gabbema Codex II p. 86 * 17-03-1638 >> begin Leoardiam Ampli.me ac amicissime vir Dissensio illa quae e iure auctionum hic exorserat hesterno in herba suppressa est, sivitque collega noster meo et simul Magnifici consilio sibi persuaderi ut coeptam actionem desereret; neque pacifice tan- tum sed concorditer, et cum quadam hilaritate totum negotium confecimus, laetorque etiamnum consilium successu non caruisse. Quamvis sciam fore in consessu nostro, quibus illud nasciturae porro pacis judicium displiciturum sit, manifesta ravitate animorum, qui litteris aut saltem specioso titulo instructi foelicissima secessus nostri otia faedare suis furoribus non debebant. Gratulamur vero nobis omnes de D. Vedelio et de potestate DD. curatoribus facta in coemendis Mathematicis instrumentis. De altero vero non multum laboramus qui numerum saltem hac ordinis nostri infrequen- tia, facturus, gaudebat haud dubie, se ad collegium, ut vocat, doctae sodalitatis accessisse. Interea vale atque salve vir Ampl.meac iuxta amicissime. XVI Kal. April. A[nn]o MDCXXXIIX. T. Amplit. observantissimus P. Winsemius. Ego speraverim Wissenbachii rebus meliorem exitum, sed video concionantem Tribunem intercessisse. Vale. Franekerâ. |
Aantekeningen Rector magnificus: Bogerman. |
[20] Gabbema Codex II p. 72 * 28-03-1638 >> begin Amplissime vir Mitto ex promisso partem dissertationis meae de causis corruptis eloquentiae ut per otium quod largius per hac vacationn.s nactus es, percurras, ubi vero totam ab- solverit Typographus, Arabo ut inter primos habeas ex manu mea, quae imperfecta etiam opera, hoc fragmento perlecto tibi communicabit. Vale et salve interea Ampl. v. X Kal. Aprilis MDCXXXIIX A.T. ussera. P. Winsemio |
Aantekeningen De causis corruptae eloquentiae dissertatio. Ad illustres Ordines et Acad. curatores. Franekerae, Uldericus Balck, 1638, in-2. |
[21] Gabbema Codex II p. 92 * 11-06-1638 >> begin Ampl.me vir Tertius hodie dies est ex quo potionem, ut vocant, Maialem sumpsi expurgando sanguini, et simul cover- tendo morbo, quem spontanea lassitudo mihi promittebat, in qua cura et medicatione cum ex proscripto fratris continuare debeam adhuc per biduum orationi habendae vacare, et per corporis neutram dispositionem, et turbatissimi aeris tempestatem non possum. Interim mitto orationem scriptam pro restituenda rep. cuius communicandae fidem feci, petoque, ut me opte consilio, sed bono in patriam Zelo effusam tibi serves, ac per- lectam remittas. Potuissent multa, addi aucta temporum nostrorum vitiositate, sed malui ex illorum medicantium numero esse, qui fortiora morbis remedia aversantur. Interim vale et salve Ampl.me vir 3 Eid. Jun. 1638 à T.A. observ. P. Winsemio. Carmen subiungo ad D.O.M. ipso supplica- tionum die 3 Kal. Jun. effusum raptim. Qui terras regis, ultimosque fines |
Aantekeningen Oratie niet in druk verschenen? |
[22] Gabbema Codex II p. 72 * 18-10-1638 >> begin Leovardiam Amplissime vir Hesternâ vesperâ cum iam pro more quieti daturus essem, litterae vestrae cum triumphali carmine ad me perlatae sunt. Respondere autem iis tum non potui quae ut ad imitationem suavissimi poetae Tibully loquar. Et mihi iam furvum somnus sponderet amictum. Id vere nunc facio, adiectis quibusdam versibus, quos aureos, ut vocare tuae humanitati placuit, scribere, suis quam difficile forreâ hac aetate temporum sit. Profudi autem verius quam composui, adeo ut excidisse mihi videantur, quod in abortivis saepe medicorum fieri solet. Interim illos tibi habe dum aliud paravero, quod lectione tuâ, et ingenio dignum sit. Vale Amplissime vir et amare perge. T. Ampl. observ. P. Winsemium 73 In Nativitatem DelphiniP. Winsemius XIV Kal. Octob. A[nn]o MDCXXXIIX |
Aantekeningen |
[23] Gabbema Codex II p. 73 * 27-10-1638 >> begin Vir Ampl.me Hesterno nihil habebam serii de quo colloquerer petiissem id quidem, nundinarum, sive feriarum tempore, nisi sororis meae praesentia, et fratris invaletudo domi me attinuissent. Nunc autem et fratre sanitati ferme restituto, et sorore Leovardiam amotâ, otium mihi erat, et quidem tanto fertilius quod Sirius meus, quem nunc ad te mitto, è potestate mea manu missus exiisset; qui si saeculo minus probetur, facile excusationem inveniet, quod astre capiti infenso natalem suum debeat. Tu leges illum et pro humanitae tua judicabis, an in illo excolendo Caniculare otium prodegerim, et an traxeatur aliquid labor meus à maligno aestuosissimoque sydere, quod vetus aetas, ut frugibus, ita ingeniis inimicum exhorruit. Vale Ampl.me vir, et amare me perge. VI Kal. Nov. A[nn]o MDCXXXIIX T. Amant. observ. P. Winsemius |
Aantekeningen De broer van Pierius (1586-1641) was Menelaus (1593-1639), de hoogleraar geneeskunde. Deze had in 1637 zijn toen 23-jarige vrouw Stijntje (Christina) Mulerius aan hartzwakte verloren. Van de genoemde zus van de broers is niets bekend. Mogelijk was zij vernoemd naar haar grootmoeder, de moeder van Thomula Menemia, de echtgenote van vader Haeije Piers Winsemius; vgl. P.B. Winsemius, De slachten Winsemius, Ljouwert 1962, p. 2-3. Zij zou dan Meintje/Meinu Haeijes/Hayes geheten hebben. Zij woonde blijkens deze brief in elk geval in Leeuwarden. |
[24] Gabbema Codex II p. 74 * 07-11-1638 >> begin Leovardiam Amplissime vir Praeterita septimana obiter commendavi tibi causam meam, et simul D. Loaeo ut post longo temporum inter- valla tamen expedires, quod malignitate quadam interversum fuit. In isto vero negotio, quod et fructuo- sum et honorabile patriae meae fuit, nec sumptui, nec labori toto semestri spatio peperci, quod illi facile testabuntur, qui mearum occupationum curam atque cognitionem habere. Quarum ope tantum quoque profeci, ut ex illis ipsis archivis, quae in usum historiae selegi, mandante concessu vestro, et omnibus singulisque academiae curatoribus, tertiam et ultimam historiae meae partem pene con- fecerim. Ubi ad nos redieris, et otium tibi erit, curabo ut videas, meque iam in operum meorum historicorum fine versari. Igitur ne et damnum sentiam ex impendiis quae publico nomine sustinue, et ne labor meus, quem parturio cum adversitate fati, etiam adhuc in secreto suo latens, luctetur, peto, ut quovis etiam modo definiri causam meam cures, ut amotâ illa curâ et aegritudine, quae me diu torsit, animum meum molliore otio enutriam. Si consessus vester videre meos in historia labores a collectis, recensitisque archivis expetat, vocare per litteras me poterit ut in oram cognoscat, neque me commissioni nostrae, neque publico patriae commodo in per- scribenda clarissimarum rerum memoria de- fuisse. Vale interim et salve Amplissime vir. VII Nov. A[nn]o MDCXXXIIX Franequerae a T. Ampl. observ. P. Winsemio. Leoardiam |
Aantekeningen Albert van Loo: lid van Gedeputeerde Staten, als zodanig collega van Staeckmans |
[25] Gabbema Codex II p. 75 * 20-11-1638 >> begin Leoardiam Amplissime vir Intellexi ex litteris D. Scheltingae te et D. Loaeum designatos e[ss]e a collegio, qui de commissione nostra aut ut aliter dicam de mandato archivorum cognoscant, deque eo ad novemviros referant Et quoniam pede aeger, qui inflammationem patitur, curandis exhibendisque actis adesse non potero, rem longe gratissimam cum collega tuo mihi facturus es, si absentis negotium, damno meo et incommodo diu protractum, expedias, ut tandem impendia laudatissimo Novemvirum consilio collocata recipiam, experiarque officium meum in re tam utili et ad historiae, id e[st] omnis memoriae, usum reperta, damnosum non fuisse. Ex officiosa, SI QUANDO OPUS, talionis lege. Vale Amplissime et iuxta amicissime vir ac D. Loaeum collegam officiose meo nomine saluta. XXX Nov. A[nn]o MDCXXXIIX. T. Ampl. observ. P. Winsemius Leoardiam |
Aantekeningen Pier Winsemius had last van een ontstoken voet. |
[26] Gabbema Codex II p. 99 * 26-11-1638 >> begin Leoardiam Amplissime vir Litterae tuae posteriores bene ad me curatae sunt. Gratae vero imprimis fuere, quod in collegio vestro Novemvirali et expensarum mearum, et in subno- tandis excutiendisque Archivis opera ratio habita sit. Itaque benevolentiam illam vestri consessus, et propen- sionem tuam in me singularem deprehendo, daturus operam, ut Historia mea, in qua totus nunc sum, non inriti laboris documentum exhibeat. Ad expensas vero quod attinet: Ex Ephemeride subnotave eas in universum 223 Carolaeos excrevisse, non supputatis vacationibus, quae pro numero dierum, qui 72 sunt, aestumari et quidem ex aequitate vestra poterunt. Ego totum negotium vestrae prudentiae et humanitati committo, petoque ut et mei et simûl aerarii ratio habeatur, ut extra invidiam res sit et ne ego videam cum detrimento publico privatam rem auxisse. Venissem vero ipse, nisi hodie per adventum D.D. Curatorum, impeditus et gravissima defluxione acris catarrhi detinerer, quod malum mihi ultro familiare et domesticum, hoc frigidiore coelo maxume solet recrudescere. Tuae itaque et collegae tuae fidei omne concreditum erit, quem meo nomine officiose salutabas. Quod de Petito scribebas gratum fuit D. Maccovio ac Rectori quoque Magnifico cui communicavi, et tanto quidem gratius fuit, quod optumus et egregius vir naufragio periisse cum omni familia variis rumoribus diceretur. 100 salutat te frater meus. Si 300 Carolaeos mihi assignare placuerit satisfactum mihi censebo in adventum tuum elegiam paro huic supplicationi decreta. Vale Amplissime et iuxta amicissime vir. VI Kal. Dec. An. MDCXXXIIX. T. Amp. observ. AdScripta ipse supplicationum die IV Kal. Dec. A[nn]o MDCXXXIIX. |
Aantekeningen Een zware verkoudheid had door de vrieslucht bij Pier weer de kop opgestoken. Samuel Petit was 1633 in beeld geweest voor de vacature Frans aan de universiteit van Franeker als opvolger van Amesius. Dat blijkt uit een brief van Claude Saumaise aan André Rivet; UB Leiden, BPL 283/287: 316. Dat de Engelsman William Ames ook Franse les gaf, was tot nu toe niet bekend. In de veilingcatalogus van diens bibliotheek (1634) worden ook "libri gallici" genoemd. Voor welke functie men Petit in 1638 benaderde, wordt uit de brieven van Winsemius niet duidelijk. Petit is in ieder geval niet naar Franeker gekomen. Rector magnificus: Pijnacker. Pierius' broer Menelaus Winsemius, med. prof., laat groeten. Mulciber: bijnaam van Vulcanius Stgius: van (de rivier van) de onderwereld Erinys: wraakgodin Vahalus = Vacalus: de Waal |
[27] Gabbema Codex II p. 103 * 03-12-1638 >> begin Ampl.mo viro D. Gulielmo Staeckmans S.P. En Elegiam, ipso die, quo supplicia, ut Tacitus loquitur, celebravimus de repente fusam et adven- tui tuo reservatam. Quem quoniam hyberna, et ferme solstitialis tempestas impedivit carmen, quod materiem ab Edicto publico petiit, transmitto, potuissem fusique saeculi morbos, et maiora fere remediis vitia atti- gisse, caeterum, quod in deploratis fieri solet, malui lenius agere quam movere illam sentinam, quae per aegri corporis, et quidem universi viscera diffudit. Utinam Deus libertatis nostrae autor et protector ex Machina adsit quod tanto facilius in posterum impetrabimus, si ad pulvinaria nostra prostrati, quod in Tito Principe Suetonius notat, invaletudinis nostrae curationem à sacrificio petamus. Interim pro singulari tua in me benevolentia et navata opera grates habeo, quas possum, testaturus id aliquando publice si forte seculo quid dignum benefica sydera ab ingenio meo sinant exire. Ubi saevius capricorni astrum ver novum molliverit, almus ager aliquid pertu- riet aut, si lucina volet, excludet. Vale Ampl. ac amicissime vir ac salve. III Dec. A[nn]o MDCXXXIIX. T. Ampl obervant. P. Winsemius [doorgehaald:] V. Ampl. Quia praeter reliquas et hanc apud quaestorem molestiam placavit in se recipere apochon aydon aviliae ut vocant subiunxi, si difficilior sit poterit remitti assarvarique donec foecundior auri imber in aerarium depluat. Vale. |
Aantekeningen Suetonius schreef een biografie van Titus |
[28] Gabbema Codex II p. 105 * 12-12-1638 >> begin Ampl.me vir Praeter Hagiensia (ex quibus vel solis et eximia affectus tui professione animum ac officium tibi debeo) demirari licuit Votivum et instauratae Academiae dicatum et solenne carmen, cuius fundendi vim cum fere soli habeant, quos aut beneignies coelum respexit, aut quos divinae sedis fatidica quaedam vis afflavit, gratulatus mihi fui hoc die, etiam inter illa solstitialia et capricorni frigora, poëma obvenisse tantis caloribus intumescens. Quod ideo minus latere certe in obscuro debuisset caeterum addidisse aliquid anteactis temporum et Acad. solennibus, quae sub atroci frigoribus astro et hoc coeli aspero positu instituta, et peracta cle- mentiam quandam cum brevissimae et hybernae lucis non possent, eruditi carminis sentire debuissent. Sed quoniam angustia otii, aut egregii auctoris occupatio aut cura isti caetui invidit, hortor te, ut aliquid famae et illo cultissimo et vivido carmine illorum theatralibus accedere sinas, qui Italiam eloquentiae matrem novercam habuerunt Ego facile agnosco meam in dicendo inbecillitatem, quae si a naturae inoffi- cioso non est, ab eo saltem increvit, quod rarius in illud frequentatum delicatis auribus suggestum conscenderit. Nunc vero cum tam eximio viro probetur, rusticam illam et ortam in secessu verecundiam ponet audebitque lucem aliquando cum iis aspicere, quae per historicas occupationes diu suppressa clarorum virorum et tui similium judiciis, aut, ut velle videris commendationibus reservantur. Sin vero ad sustinensam amicitiae ac familiaritatis legem 106 quae pares aut decernas scies gratissimum fore isti homini, quem inter caniculae ardores et capricorni frigora solitudinis taedium aut labor absumit. Vale Ampl. vir ac amare perge Tuae Amplit. observant. P. Winsemium. Prid. Eid. Dec. A[nn]o MDCXXXIIX |
Aantekeningen |
[29] Gabbema Codex II p. 76 * 04-01-1639 >> begin Amplissime et iuxta amicissime vir Nascentem Christum, quem promiseram me velle reponere egregiis tuis Elegis, quos opilionibus Letheniticis donaveras, tarde exhibeo velut reformidante genio ingredi hoc mysterium. Igitur ita tractare, neque potui, neque volui, sicuti magna iam ante Italiae suae lumina fecere vida atque Actius, sed percurrere rudi, et inculto versu, quicquid ad festi huius testandam caelebritatem faciebat. Tu iudicabis, quid in Nascente profecerim, qui si placeat, audebo, et Patientem, et simul Resurgentem aliquando polliceri ubi Clementius Musis Fydius caelo affulserit. Vale interim Ampl.me et Amicissime vir A.T. observ. amantissimoque P. Winsemio Pridie No. Jan. A[nn]o MDCXXXIX Franek. CHRISTUS NASCENS |
Aantekeningen Fidius: bijnaam van Jupiter/Zeus |
[30] Gabbema Codex II p. 81 * 10-01-1639 >> begin Leoardiam Amplissime ac amicissime vir Calendis Januariis fidem feceram Rectorem nostrum Magnificum missurum ad vos aut collegium vestrum litteras quibus falsissimas, et turbandae paci nostrae repertas publicanorum accusationes elevaremus. Id autem in curia Magnifici, non mea quoniam neglectum est, mitto ad te munimenta nostra, aut acta diplomatica, quae ad tuendam nostram immunitatem spectabunt. Tu, per otium, poteris evoluere, et si quando opus nostrae innocentiae et integritati pa- trocinari, quo tandem Musae nostrae, quas secessum et tranquillitatem amare nosti ab huiusmodi perturba- tionibus liberentur. Quid ad Oeconomi causam attinet, qui inauditus condemnatus est, seorsim literas dat senatus noster ad vestrum collegium, petitque, ut mandatum apparitoris, quoniam ex inverâ accusatione publicanorum processit, cum aliqua moderatione et auctoritatis vestrae, et nostri iuris revocetur, pro ut latius intelliges ex ipsis litteris. Vale Ampl.me et iuxta amicissime vir. X. Jan. A[nn]o MDCXXXIX Franekerae. T. Ampl. observv. P. Winsemius |
Aantekeningen Rector magnificus: Pijnacker. |
[31] Gabbema Codex II p. 82 * 19-02-1639 >> begin Leovardiam Amplissime ac amicissime vir, Venit ante dies aliquot post triennalem fere peregrina- tionem e Gallia atque Anglia Cl. vir Joannes Jacobus Wissenbachius ICtus Nassovius, qui ante triennium in academia Groningana disputationes publicas et Pandectarum collegium in gratiam Generosae et Nobilissimae Germanicae Juventutis cum laude sustinuit. Is autem cum extraordinariam in jure professionem in hac Academia ambiret, mihi de meliore nota a clarissimis viris et doctissima juventute quae apud me tum vixit comendatissimus. Egi tantum, ut iam apud D. Saeckma p.m. hoc impetrasse mihi persuaderem. At vero certior factus à Cl. Wissenbachio illum cum duobus baronibus Austriis Windefereitio et Sinsentorffio, qui me salutavit, in Angliam ac Galliam cogitare, distuli ab urgendo, sivique hominem peregrinationis avidum ingenio suo obsequi. Nunc vero quoniam illius molestiae pertaesus est, extraordinariamque professionem vel 300 pensione uti reor, obire gestiat, homo ad ordinariam juris professionem ab Electore Palatino ante aliquot annos Heidel- bergam vocatus, frugi, religiosus, industrius, coelebs, multarum linguarum peritus, et quod mireris 30 annorum, non potui in mora esse, quin pro eo, quem erga dulcissimam patriam, et nutricem artium Academiam profiteor affectu, tibi hoc significarem. Non feres autem hoc male, quod consessum nostrum infrequentem, 83 et, quod magis est, imperitissimos et igna- vissimos numerantem, augere studium[?] bono etiam civitatis vestrae, et ad conciliandum Academiae decus, que clarorum virorum adolescentia ingenia, sicut orientem solem adorare debet. Ego fidem meam apud te interpono, e re nostra fore, pelliciendae Germanicae juventuti, quae suae gentis ingenia magni aestimare solet, maxime autem admirari et colere hunc quem tibi commendo. Tu expendes intra te negotium, an benefica ac mollia sydera polliceri sibi possit, alias cogitabis legendis hisce, te breve momentum effluentis horae impendisse. Vale Amplissime ac amicissime vir. XI Kal. Mart. A[nn]o MDCXXXIX. Franek. T. Apl. observantssimus P. Winsemius Ampl. vir Optem te hoc negotium quam primum velle communicare cum D. Nysio et secreto; ac mihi respondere. Metuo enim ne à Groninganis, in quorum Academia toto quinquennio juventuti instituit vocetur. Ego tantum virum illis atque Batavis invideo. Vale. |
Aantekeningen |
[32] Gabbema Codex II p. 84 * 23-02-1639 >> begin Leovardiam Amplissime ac Amicissime vir Non onero te tantum Academicis molestiis, sed obruo magno cum favoris tui av benevolentiae abusu. At vero mecum cum expendo, et provinciae et civitatis vestrae interesse florentem nos Academiam habere, hoc praesertim tempore, quo per omnem viciniam aemulationes gliscunt, excusa- tionem reperire videor eae interpellationi. Quam praeiuvabit illius viri quem commendo doctrina, et virtus, quae etsi privato sub lare et in motu ac peregrinatione adhuc sordescat, tamen erumpet cum fulgere, si tranquillitatis et otii sedem nactus sit. Quam aum affectet homo laude dignissimus senseo non occludendam illi esse fortunae viam, quae virtuti raro nugatur. Ego certe malo meam causam apud D.D. Curatores in promovendo pensionis meae auctario, quam huius egregii viri causam de- serere, in qua nisi totus et constans essem, valeret adversum me in officiosi querela. Ipse scripsit Gallico idiomate ad D. Epaeum Aylvanum et Latino ad sena- torem Dohemum, cuius filium, ut et D. Aylvae in Acad. Groningensi erudivit, Sohnio quoque, qui in aula Praefecti degit, notissimus. Quare pro iure amicitiae obtestor operam tuam ut eam colloces viro Cl. Et quod in sapientum schola praevalet, optumo. Addo argumentum carminis quod meditari coepi, etsi, sicuti in artes poetae solent, extremo in actu defecerim, quominus pergerem magnitudo rei me deterruit. Vale Ampl. vir ac amicissime. VII Kal. Mart. A[nn]o MDCXXXIX Franek. T. Ampl. observantis. P. Winsemius. |
Aantekeningen |
[33] Gabbema Codex II p. 85 * 14-03-1639 >> begin Leovardiam Amplissime ac iuxta amicissime vir Heri in senatu nostro disceptata est dissensio illa quae ex auctionum materie praeter spem meam et cogitatio- nem exorsit. Ea vero res cum terminari non posset per absentiam illorum qui robur senatus nostri suis se- cessionibus infirmant. Delegati ex nostro corpore D. Pynackerus et ego, qui cum Delectis ex Magistratu agant, remque si fieri ullo modo possit componant. Prolatus vero e[st] conventus vestrum in reditum, et collegae, qui in comitio agit, ne quid statuatur, praeterquam illis consciis, quorum interest una in civitate concordiam diu infidam coalescere. Quod ad me attinet paratus ero omne officium ac consilium persanando isti malo deferre, ne neglectis nascentium morborum remediis, maior et perdendis rebus nata pernicies emergat. Interim vale ac salve Ampl. ac iuxta amicissime vir. Prid. Eid. Mart. A[nn]o MDCXXXIX. Franek. A T. Ampl. observantissimo P. Winsemio |
Aantekeningen |
[34] Gabbema Codex II p. 87 * 10-04-1639 >> begin Leovardiam Amplissime ac Amicissime vir Iterum quiescere non possum, quin aliquid addam jactationi tuae, in quam tempestas reip. te induxit. Cum D. Petito scribebas, videbar mihi ominari laetum aliquod ac simul Academiae nostrae foelix ac prosperum, quod eam incrementum famae, et simul iuventutis cum illius celebritate habituram crederem. At vero cum audiam diversis rumoribus in dubium trahi illius adventum, quasi aut iam mor- talitate functus sit, aut poeniteat eum acceptae vocationis, non potui animo meo, qui videbatur aliquid bonae spei concepisse, satisfacere. Quare ut allevarem desi- derium absentis, carmen hoc, quod vides, hesterno effudi, sine cura, sine spiritu, qui pessimi temporis imagine, an dicam conditione saepe oppressus, non sinit poëma meum altius exsurgere, quare in re commune mihi reliquis cum quiritibus jus est, quod eadem fati infelicitate vexer, qui dum circa terrena ac fluxa haerent, ac occupentur, ad subli- mes illas emendandae reip. curas non ascendunt. Profecto si penitius animum serias ad cogitationes revocemus, videtur actionibus nostris stupor aliquis aut veternus subesse, qui cum discutere impedimenta boni consilii non vult, aut potest, ipsis quoque mentibus extrudere caliginem nequit, in qua tam diu haesere. Quare miseratione, quod infelicibus proprium est, magis egemus, postquam proficientibus remediis via non aperitur ad sanandas partes Principis, quae originem malo dedêre, sed desino insepturire, 88 aut morosus esse tuis auribus quas inconditus aut barbarus clamor saepe obtundit. Vale v. Ampl. ac iuxta amicissime. IV Eid. April. A[nn]o MDCXXXIX T. Ampl. abservantissimus P. Winsemius InV. Idus April P. Winsemius |
Aantekeningen |
[35] Gabbema Codex II p. 90 * 11-04-1639 >> begin Leovardiam Amplissime ac amicis.me vir Hesterno cum serenitas in hortum me evocaret, mane bulans incedi cogitatione in celebrem illam Naumachiam quae in Morinum littore, quod commerciis opibusque nostris infestissimum est, habita tranquillitatem quandam mari, foederato populo exoptatissimam victoriam dedit. Dignus equidem mihi Dux ille Neptunius visus fuit, cui aliquid poema funderetur, quod grandius et delicatius Batavorum ingenia isti viro debuissent, quo praesentis seculi gratitudinem expireretur, de reliquo cogitaret ex glorioso illo facinore immortalem gloriam ac- cendendae virtuti in monumentis auctorum sibi parari. Sed nostra aetas ut suae negligens, ita alienae famae incuriosa est, quasi ad hoc non contendat, ut matri, cui potissimum fortunam suam debet, Magnum quendam Pompeium decernat, qui praedonem per omnia maria, per omnes sinus volitantem, iusta classe coërceat. Certe totum, quod liberum habuimus, et velur à natura rerum nostrum, segnitius an dicam securitas intutum fecit, nisi et hoc ad- dendum nostris opprobriis sit, quod illum orbem, quem gentibus apertum poëta canit, velut occiden- tium pleiadum tempestate, clausum habeamus Sed desino ac te oro Ampl.mo ac iuxta amiciss.mo valore iubeo. XI Aprilis A[nn]o MDCXXXIX T. Amp. observ. P. Winsemius [Doorgehaald:] Cl. V. Dnus. Pynackerus de ordonnantiis ut vocat me monuit. Vale. 91 In Pugnam Navalem |
Aantekeningen |
[36] Gabbema Codex II p. 93 * 25-07-1639 >> begin Amplissime vir Hesterno vix licuit perlegere scazontem D. Barlaei propter praesentiam DD. Juckamanorum, qui et hodie mecum cum comitatu suo in prandio erunt. Tamen subtraxi parum otii convivalibus sermonibus, et quod vides, carmen hoc effudi memoriae magni Ducis scriptum, cum quo D. Barlaei scazontem aut panegyrin remitto, cum officiosa salute. Die crastini, si Deus volet, habiturus copiam temporis quo te invisam. Vale Ampl.me vir. VIII. Kal. Aug. 1639. Ampl. observ. P. Winsemius P. Winsemius |
Aantekeningen Staeckmans leed aan nierstenen, zoals blijkt uit twee brieven van 1639 uit de correspondentie van de Dordtse schepen en stadsarts Joh. van Beverwijck. |
[37] Gabbema Codex II p. 94 * 21-09-1639 >> begin Leovardiam Amplissime et iuxta amicissime vir Fuit ante dies aliquot nobiscum Cl. et Rev. vir Nicolaus Vedelius ut de commoda habitatione sibi prospiceret, quod cum prae nimia festinatione fieri non posset, sub discessum pro iure amicitiae a me petiit, ut officium hoc illi absenti deferrem. Interea temporis vestram domum, quae Menaldumaeo contigua est, inspexi, quae mihi quidem placuit, si tota Videlii usibus concedi posset. Quod cum ignorem, et quo locario, festinanter has scribendas duxi, ut de mente vestra ac voluntate cognoscerem, eiquo quanto ocyus, propter instantis hyemis inde men- tiam responderem, quo de loco habitandi certus sit. Quare peto ut id molestiae et Videlio, et mihi deferas, respondeasque primo tempore, ne et ille in re incerta haereat, et ne ego officio mea desim. Velim quoque de exercenda exequendaque commissione, ut vocat Hortensi, cum D. Gravio loquares, ne quae adhuc oculis exposita sunt, praeceps autumnus au bruma abscondat. Vale. Interea Ampl. ac amicissime vir. IX Kal. 8brium A[nn]o MDCXXXIX T. Ampl. observantis. P. Winsemius Leordiam[!] |
Aantekeningen In welk dorp dit huis van Staeckmans stond, is niet bekend. |
[38] Gabbema Codex II p. 95 * 01-10-1639 >> begin Leoardiam Amplissime et iuxta amicissime vir Paucos ante dies petieram per litteras, et simul coram negotium hortense expediri, hac praesertim aëris Clementiâ, quae et invitare vos delgatos arbitresque poterat ad exequendum officium et nitelam quandam horto addere, quem aestivi imbres, et procellae destrux- erant. Neque enim dubito, quin circa solis in Scorpium ingressus adfuturus sit Lindanus, qui haud dubie optabit actionem illam ante adventum suum et publice introduxionis solennia confici. Quod sorori aegrae maxumo quoque in votis e[st], quae inde- sinenter me monendo, ut nosti sexus infirmi- tatem tacite inofficiosi me arguit. Quamvis neque mihi hoc tempore quid gratius accidere possit, quam ut videam, res morte optumi fratris incompositas bonum ad exitum perduci. Qui ipse partem quoque gravissimi luctus, in quem detrusus sum, allevaturus erit, si deprehendere Optumos manes, quibus monumentum iam paro, ut incommoda mortalitatis, ita apud vulgum quoque improbio vocis calumniam evasisse. Vale amplissime et iuxta amicissime vir, ac D. Gravium collegam tuum meo nomine quam officiosissime saluta. Franek. Kal. 8bris A[nn]o MDCXXXIX Amplit. observant. P. Winsemius |
Aantekeningen |
[39] Gabbema Codex II p. 96 * 08-10-1639 >> begin Ampl. ac amicissime Vir Mitto epistolam fratris optimi funesto excessui, et in multo maerore consolationi meae ad morem antiquorum scriptam, ut partem abstrusae aegritu- dinis qua manu medica non sanabitur hac ipsa alle- varem. Neque enim meum erat personam perorantis an dicam parentantis sustinere in publico, nisi forte Polihistrionis exemplo insistendum mihi fuisset, qui tragediae actum facturus vero luctu tristem fabulam, in proiecto filii cadavere expressit. Ego modestior in hac fabula, siquidem tota est quam agimus, esse volui, maluique intra ipsos pectoris mei recessus complorare immitem casum, quam per pub- licas et fluentes in subsellio lacrymas exprimere, quicquid adversus providentiam dicendum erat. Etsi hoc quoque irritum ad medelam duro vulneris fuisset, quae dissimulare omnino sicuti non debeo, ita per oblivionem non amelior, nisi beneficio temporis, q[uo]d chronicis medetur. Vale Ampl.me ac amicissime vir. VIII Eid. Octob. MDCXXXIX T. Ampl. observ. P. Winsemius [Doorgehaald:] francq |
Aantekeningen Pierius' broer Menelaus was 15 mei 1639 overleden. |
[40] Gabbema Codex II p. 97 * 12-11-1639 >> begin Amplissime ac amicissime Vir Rumor invaletudinis infirmitatisque tuae me deterruit, quo minus inviserim, quaereremque de profectione vestra Leovardiam versus, et an acta hortensis negotii, quae hodie perscribam, hac septimana exhiberi vobis delegatis possint. Ego cum D. Wybinga legatione nomine Academiae fungar ad Novemvirale collegium propter onera quaedam et tributa, quibus contra fas ac morem premimur, aut premi nos censemus. Itaque expiscari volui an morbus et infirmitas vestrae profectionis molestiae ferenda par esse possit. Cui ut medeatur magnus Apollo, qui vires herbis et arti largitur, precabor voto, utinam non in- felici. Vale Ampl. et amicissime vir. Prid. Eid. Nov. A[nn]o MDCXXXIX ab Ampl. tuae observandissimo P. Winsemio |
Aantekeningen |
[41] Gabbema Codex II p. 98 * 24-11-1639 >> begin Amplissime ac amicissime vir. Legationis nostrae exitum aut fructum iam ante exposuissem, si et invaletudini tuae, et ingenio meo imperare potuissem, quod etiamnum exacer- batum et triste etiam otii sui dulcedine non cedatur. Ubi Leovardiam veneris, vel me non exponente, et durioris Edicti interprete, totam actionem intelliges. Quae etsi bene coepta male processit, et quidem illorum fratrum immodestia! qui publico erga Academiam litterasque odio quas ignorant, non memoriam tantum paternae apud nos sedis, sed clarissimi quoque nominis exuerunt. Ita quos defensores iuris nostri lex, et parentum iusta recordatio volebant, destructores invidia artium et aversis à recto animus fecit. Neque enim hoc est ex infirmitate mentis et iudicii peccare, sed ita animum componere, ut omnis boni moris legisque destructor rerum cum religione et praecon- cepto voto fundatarum exilia urgeat. Interim si Leovardiam iturus sis et quo tempore significari mihi velim ut omnia parem, quae hortense negotium spectabunt. Vale interim et ut hoc fiat cura. VIII Kal. Dec. A[nn]o MD[C]XXXIX Hodie d[omi]ni curatores aderunt ad maturendum die crastini introductionem. T. Ampl. observ. P. Winsemius |
Aantekeningen |
[42] Gabbema Codex II p. 106 * 12-12-1639 >> begin Amplissime ac amicissime Vir Dubia tua valetudo rumoribus aucta me deterruit, quo minus aegro molestus essem. Nunc autem quoniam die crastino hora nona orationem habiturus sum pub- lice, id significandum duxi ut si forte ratio valetudinis tuae ferret praesentiam tuam meae eloquentiae, etsi rudiori commodares. Mitto inclusa omnia, quae hortense negotium spectant, ut inser- viant usui nostro, et simul publico cui ut diu sanus ac superstes sis praecabor magnum illud et coeleste numen cui te animitus commendo et quidem cum voto, quo solo possum intercedere. Prid. Id. Dec. 1639. Vale et salvê. T. Ampl. observ. P. Winsemius |
Aantekeningen |
[43] Gabbema Codex II p. 104 * 17-12-1639 >> begin Amplissime ac amicissime vir Quod spem convalescentiae conceperis laetor ex animo, et tandem evigilatis tot noctibus somnum, quem quietem rerum, placidissimum deorum securam pacem animi Poëta ingeniosissimus canit, in oculos tuos et sensus defluxisse. Certo Graecus alius orator, non male dixit, cum immites dominos experiri qui noctes insomnes agit: sicut legimus de Augusto quoque Imperatore apud Dionem Xiphilini. Tibi longius imposterum Papavereus humor, et ut poeta vocat, soporiferum herbarum lue depluat, quo concessa corpori quiete animo quoque sua pax atque tranquillitas constet. Mitto MS unum Historiae Brabantinae, alterum Gelricae, et addidi scriptore Flandriae ac Brabantiae apud Feyrabendium impressos. Plura quidem MS asservantur in bibliotheca mea, sed ignoro ad quod argumentum scriptionis referri debeant. Pontum Heuterum Delphium in tua esse intelligo. Si quid veri sit quod inservire clarissimo operi tuo et famam parituro possit, id lubenter praesta- bitur, ex officiosa, ut scis, lege. Vale atque salve Ampl. et Amicissime vir. Ipsis Saturnalibus A[nn]o MDCXXXIX. A T. A. observ. P. Winsemio |
Aantekeningen |
[44] Gabbema Codex II p. 107 * 02-01-1640 >> begin Ampl.me amicissimeque vir Quod voluptatem et simul fructum aliquem perceperis ex lectione MS meorum laetor, meumque officium, quod omni tempore ac loco tibi debeo, non ingratum tuo desiderio fuisse. Econtra miror, quod longa lentaque invaletudine corruptus, ingenium adhuc par habeas legendis scribendisque maxumis rerum, quae alius, etiam vigentem, valentemque spiritum dissipare ac destruere et[iam] in athletico habitu solent; sed ista litterarum et sciendi cupiditas non sivit illum intactae adhuc mentis ardorem frigescere, qui corpore etiam languido tanto vehementius in animorum opera, atque exercitia propendet. Scilicet ut, immortalitatis suae certus edat quoque ac meditetur, quae ad perenni- tatem fame facient, sine qua omnis vita ingloria et in obscuro est. Utinam hic annus in cuius auspicio nunc sumus, si tibi reddat, nec soli, sed reip. quoque et litteris, quas rarioribus cultoribus destitus per desidiam et otia ingeniorum marces- cere cottidie videmus. Ego interim, si quid habeo, q[uo]d clarissimis tuis et ad famam mentionibus inservire possit, id tuo semper labori debebitur, qui ab ordinario nonnunquam recedens pascit se ille armanae et loquentiae et prolices nectare, et quidem ita ut praegustare Deorum cibum videatur. Vale Ampl. et amicissime vir Reip. et Fri[si]orum[?] bono ac Jambum hunc quem festinus per occupationes effudi, votivum tuo cl. nomini missum habe. Postrid. Kal. Jan. A[nn]o MDCXL. 108 Jambus Diove virtutiP. Winsemius |
Aantekeningen |
[45] Gabbema Codex II p. 109 * 09-02-1640 >> begin Levardiam Ampl.me ac amicissime vir Discesseras antequam de abitu tuo cognovissem. Volebam enim etsi afflicta tuâ valetudine, immodestiam profes- surus hunc Jambum, qui scazontis tui aemulator est; tibi offerre, et simul commendare negotium hortense, quod in alterum jam annum, velut morantibus fatis, trahitur. Utrumque autem et Jambum scilicet, et Hortum tibi commendo, postquam hoc tempore acri defluxione ante quatriduum correptus pedem afferre secreto meo non possum. Vides quam tibi soli cum infirmitate naturae cer- tamen non sit, quamvis funesta per nuntia intel- ligam, tibi, quod in gladiatoribus catervariis fiebat, non cum uno sanitatis hoste negotium e[ss]e. Quod malum sive annorum maturitas, sine laeva opinio, quae nos mortales specie veri saepe decipit, adfert, et ego certe deprehendo multum firmitatis hoc anno, qui iam venteus fuit, mihi decessisse in istius tamen gratiam, etsi malignitatem aliquam, utrique nostrum affuderit, hunc iambum tui carminis imitatorem, aut, si mavis interpretem, composui, quamvis fregredo et torpente spiritu, qui artificium hoc destruxit, aut orbiculu[?] suo spoliavit. Tu tulerim vir ampl.me ac iuxta amicissime valetudinis tuae rationem habe, ne tibi et amicis, imo, quod excelsius e[st], luctanti cum inbecillitate sua reip. ex tua infirmitate quid decebat. Vale et Jambum accipe. 110 Postquam vagatus aurea sol lampade IX. Febr. A[nn]o MDCXL Franek. T. Ampl. observantissimus P. Winsemius |
Aantekeningen Lydië beschikte over een enorme rijkdom; Croesus was er koning. Pactolus: rivier in Lydië die goudzand met zich meevoerde. De Arsaciden werden zo genoemd naar de dynastie van Arsaces, de eerste koning van Parthië omstr. 250 v. Chr. |
[46] Gabbema Codex II p. 112 * 17-03-1640 >> begin Ampl.me vir Intellexi serius te Leovardia reversum, cum eadem adhuc infirmitate luctari. Doleo quidem, quantum amici casum nostra humanitatis potest, vicem tuam, quae obvenire adversa mortalibus, siculi astris de- liquium, solet. Interea ignoro an in negotio nostro hortensi quid actum sit quod aliqua quidem, festinatione egebat; propterea quod Lindanus more novitatis hominice falcem iam diu suam nostram in messem immiserit. Qui an ornatum veterem loci emen- daverit, an destruxerit potius nunc non profitebor, saltem testor eum multa immutasse, quae fratris optimi desideratissimique cura ac solertia tot annorum impendiis perfecerat, convenissem te quidem hac de causâ, sed metui ne infirmitati tuae aliquod incommodum crearem, quae ex se tetrica ac frequentiam fastidiens in suo secreto pacatius conquiescit. Quare si infirmitatis imbecillitatisque ratio, id ferat velim brevibus indices, quo loco res sit et an acta Hortensia in collegio exhibita. Plura non addo ne prolixior sim, sed valere te iubeo cur non sit vivere sed valere vita quam florentem ac diuturnum tibi Ampl.me ac amicissime apprecor. XVI Kal. Aprl. A[nn]o MDCXL. T. Ampl. observ. P. Winsemius |
Aantekeningen Lindanus: prof. med. J.A. van der Linden, de opvolger van Menelaus Winsemius, bij wie hij tijdens zijn studie te Franeker had gewoond |
[47] Gabbema Codex II p. 113 * 31-07-1640 >> begin Levardiam Vir Amplissime ac amicissime Reversus ex Hollandia, in qua negotia quaedam mortuariae domus procuravi, repperi litteras à Cl. V. Adolfo Vorstio ad me missas, in quibus amplissimam salutem tibi annuntiet, silentio hoc non praetereundum dixi. Videtur egregium et affliciosa humanitatis ingenium e[ss]e. Tu melius forte novisti, etsi conquiescam in obla- tione amicitiae, quam respuere non debet, quisquis a societate hominum, ne dicam doctiorum viro- rum alienus non est. Occasio huic nata e[st] à Theophrasti codice graeco manu Tiarae passim signato, quo cum indulgentia fratris mei desideratissimi per annos usus esset, remisit cum gratiarum actione per D. Dammium, cuius valetudo mihi suspecta est. Videtur enim tortem corpus flacessere crudisque humoribus inturgere. Ita alium quemadmodum naufragia facien- tibus, evenit, aquae hauriunt, alium biliosa uratra siccitas gravat alium ignis aut febrilis fervor succendit, alium aer aut putredo inficit, ut tot fere corporum pereundi species mihi videantur, quot in simplicibus quoque se ostendunt; sed nimis provehor, et ultra melam in quâ phylosophi desu- dant. Vale Ampl. et amicissime vir. Prid. Kal. Augusti A[nn]o MDCXL Franekerae T. Ampl. observant. P. Winsemius |
Aantekeningen uratra = urethra: pis(weg) |
>> begin