>> HOMEpage

Brieven en gedichten van Hector Bouricius
in archief 'van Sminia'

Inventarisatie en (wat de onuitgegeven brieven betreft) editie:
M.H.H. Engels, januari-maart 2008


Tresoar: toegang 327, inv. nr. 390
Perkamenten omslag met twee splitsels; handgeschreven titel voorop:
Eenige brieven aan geleerde mannen van d'heer Hector Bouricius geschreven
daarboven door andere hand: Hill. [= Hillama/Hillema] 7 No. 3

* los blaadje voorin: Een wys soone verblidt syn vader ... [niet van de hand van B.]
* [1]r Sapientissimus et praesagibat ... [1]v ... Dixi.
* [2]r Declamatio Expediatur bellum ... [4]v ... Dixi.
[5] r en v blanco
* [6]r Carmen de Brevitate vitae ... [8]r [explicit]
* [9]r Ad Danielem Heynsium scason
Divine vates, saeculi decus ... [explicit]
[9]v blanco
* [10]r Viro Nobili et Cl. Ausonio Popmae S.D.
Etsi non dubitabam V. Cl. quin acerbissimum funeris nuncium praevertisset fama ac de obitu Clariss. Theodori Canteri iam factus esses certior, quo ille rebus huic mundo valere iussis ad meliores sedes emigravit. Tamen ob amicitiam quae mihi cum integerrimo viro fuit, et consuetudinem, quae tecum uti inter humanissimos et doctissimos solet, intercessit fusius de tanti viri decessu agendum duxi. Is fuit dies decimus tertius Martii, quo emaciato iam curis atque annis excelsae mentis hospite corpusculo, eundem quem coelo hauserat spiritum, Creatori suo lubens reddidit positisque ingrati huius saeculi exuviis, ad illas se sedes recepit, ubi perpetua rerum malacia atque ab omni tempestatum nube longe posita alcedonia post tot procellas eum agere par est. Cuius viri morte tametsi tantum Reipublicae decessit, quantum nec horum temporum ingenia, aestimare possunt nec haec agnoscere, utpote cui ab infantia et incunabulis eius cum adhuc citius opprimi quam nominari posse videbatur. Communi illo ac laudato selo animam sanctissime devovit. Plus tamen literis, atque studiis humanitatis, damni est allatum, cum indefessum ingenium, et sui vindex animus qui sibi redonatus, eo usque iam processerat ut vel stoicam apathiam posset adaequare, vel rerum omnium quae in oculos incurrunt animosque hominum fascinant contemptum praeferre. In medio literarum ocio unde medicinam sibi praesentissimas propinabas abruptus et beatitati quae supra homines est repositus. Nihil vir cl. tanto ingenio, atque indoli tam excellenti, per tot procellas quibus praeceps agebatur detritum fuit, nihil de ingenita Patriae caritate remissum, idem ille animus sui atque obtrectatorum victor idem vigor, eadem in vultu temperata comitate mascula gravitas. Nam cum ad illud tempus, quo utilem reipublicae suam operam esse creditum est, boni civis officio nunquam defuisset, tum postquam ab illa discessit in semet conversus, quam industriam patriae fuerat impartitus, illam denuo illis literis addixerat, quae eum ad hoc erudierant Patriae uti posset opitulari. An putas Vir Cl. huiusmodi ingenium in quod fortuna iam exeruerat aculeum sed quae retusa fuit, livor et obtrectatio intestaverant, sed quod reluctabatur, in eum potuisse statum hisce fortuitis adduci, ut non et de seipso optime posset sentire, et difficillima concoquere, antequam Patriae oblivisci? Aliud obfirmatus animus et per ardua atque aspera ad hoc senium perductus ipse dictabat, aliud idem inculpatae vitae tenor qui non nisi cum morte terminatus est. Aliud Philosophiae praecepta, et toto vitae cursu sapientiae monita praevisis non moveri. Potuisset non nego turbine tam praecipiti saevientis fortunae, vir alioqum fortis, et ad casus mimi, rerum humanarum exercitus, deiici aut prosterni, potuisset inter onus tantis succubuisse malis. Sed in hoc pectus quod doctrina usus anni, ad altiorem gradum promoverant, huiusmodi cogitata non descendebant. Fuit hoc antiquitus inter illas Philosophantium sectas inprimis laudabile, si viri fortes postquam utilem reipub. operam navassent postquam civis boni officio fuissent perfuncti, ad effugiendam ingrati populi censuram de semet ipso iudicassent, ac ipso vitae exitu ostendissent de tanta virtute testularum suffragiis pronunciari non potuisse. Sint illa nomina illis veneranda qui ultra caliginem illorum temporum non processerunt, qui Catones aut Traseas ceu intonsam virtutem suspexerunt. Ille tanto non magis heic quam alibi terrarum valeat cognoscere, tamen nescio quod ait ille quid viva vox magis afficiat. Quanquam is genius libros tuos insedit is lepos ut quo ingenio quod summum in te Natura contulit. Vixisti eodem et te scripsisse posteritas aliquando sit iudicatura. Itaque quod coram non licuit absente tecum sum loquutus ac comites itineris habui orationes, quas nova veste adornatas luci dedisti. Mihi autem hac non visas, in quibus tu mirifice multos exprimis veramque atticismi faciem aetati tuae redonas, sed de his iudicabit quem penes arbitrium est et vis et norma loquendi. Nos quod iudicio non assequimur secreta admiratione complectemur. Et cum Apuleio amare liceat si potiri non licet. Janum Rutgersium apud vos fuisse audio quem si ibi adhuc haereat rogo ne graveris peramanter salutare. Vale V. Cl. et salve ab homine tui studiosissimo et qui merito tuo te aestimat dictatorem literaturae cultioris. Leoverdiae VIII Kalend. Augusti MDCXVI.
* [14]r Danieli Heynsio V. Cl.
Vir Clarissime, Cum superioribus diebus urbe vestra iter facerem, sinistra sors mihi praesentiam tuam invidit, quam quidem ego excursus ab Haga isthuc precium feceram, nam cum a longo tempore sublimes animi tui dotes suspexerim, tum nihil mihi potuiset accidisse gratius, quam ipsum Heynsium audisse disserentem ad Lucem Historiarum, quarum studio paene incredibili accendor. Licet enim ea te iam pridem fama virtutis uti solet pedissequa comitetur, ut qui te desideret inscritia[?] bellum est. Tibi autem V. Cl. non minore animo hisce monstris est obluctandum quam ignavissimi mortales magnis spiritubus Barbariem nobis conantur obtrudere. Qua in re quid praestiteris, et nisi saeculo nostro reliqua invideas quotidie praestes sera aliquando posteritas iudicabit, quum te mimo rerum exempturus libero ore efferet ac praedicabit extitisse in Batavia ingenium quod illusis[?] Atticis aut Romanis suam posset exprobare infantiam, sed moror te Vir Clarissime. Vale. Leoverdiae.
* [15, los vel]r Quo tot labores ... [15]v ... famaeque nomen inseres.
* [16]r Danieli Heynsio V. Cl.
Literae tuae V. Cl. quas his diebus ad me dedisti multis mihi nominibus gratissimae fuerunt, nam quod officium meum quo supremo amicus tanto nomini esse potui commendas, exprimis tu quidem ipsam venerationem immortalitatis eius, quod autem spem mihi facis Cl. Heynsi amicitiae tuae, ita me gratiae ament. Vota mea eo ipso antevertis. Itaque veteri scito Bonum factum pangatur inter nos amicitia quam ego quidem inter foelicitatis meae dotes praecipuam recensebo. Atque utinam Vir Cl. ille vir cuius hoc datum est manibus aut diutius terris superfuisset studiorum meorum arbiter aut tu in quo natura restaurasse videtur quicquid fati invidia rebus nostris subtraxerat amicus atque Doctor obtigisses potuissem. Ego luculentiori instructus supellectile strepere inter olores sed quoniam ea virtutes natura est id factum, ut citius cum fuit sese exerat quam cum per mortalitatem exercetur. Age V. Cl. incomparabilis Casauboni virtutem quae terras iam dudum exosas reliquit pari studio veneremur tuam autem humanitatem pari doctrina coniunctam patere me admirari. Vale V. Cl. et me nexu tuum habe. Leoverdiae.
* [17]r Isaaco Casaubono V. Cl. S.D.
Quanquam Virorum Cl. non ignoro quam tibi sit difficile, inter gravissimas quibus distineris curas, amicorum interpellationibus operam dare, tamen singularis tuus candor quo studiosos tuaeque virtutis admiratores complecteris tantum mihi dedit audaciae, ut ultro quavis arrepta occasione te meis inevisere non erubescam, quae eo spero erunt gratiores, quod comites secum trahant amici tui et veteris et magni Theodori Canteri V. Cl. Etenim ex quo tempore ille vir, in hunc ad Oceanum angulum (Frisiam dico) sive iniuriis temporum cedens sive voto suo concessit, fecit statim summa quae viri est humanitas et facilitas, ut me iam olim sanguinis nexu sibi coniunctum, postea etiam ratione communium sacrorum inter amiciores deligeret, ultro id ambientem quod eo fecit diligentius, postquam me tuas ingenii dotes suspicere ac venerari intellexit. Est enim ille vir, quod te eruditissime Casaubone minime fugit, iam olim tui si quisquam alius perquam studiosus. Itaque cum superiore autumno tuas ad me datas ipsi traderem perlegendas, summo gavisus est opere te in foetu tuo maturando adlaborare, quem tametsi adhuc videre nobis non contigit. Spes nihilominus nos tenet certissima, fore illum parem Pupuratae Maiestati. Enimvero sic de te statuunt horum temporum ingenia esse te hac tempestate priscae veritatis assertorem prope unicum, per quem agnoscere queat posteritas υπνησιαν ec[c]lesiae primitivae faciem, ant[i]quis viris ac virtutibus auctam. Atque utinam tuis sanctissimis laboribus respondant et hic digna praemia et grata a posteritate iudicia certe apud omnium remuneratorem Deum tam piae magnaeque curae magna merces non deerit. Vale Vir incomparabilis, et nos ama. Leoverdiae [1614].
* [19]r Hugoni Grotio V. Ampliss. S.D.
Ex quo tempore ... [20]v ... Vale vir ampliss. diu nobis et literis superstes. Leoverdiae. [Uitgave: Briefwisseling van Hugo Grotius, 1e deel (1597-17 augustus 1618), nr. 418: 1615 Sept. 4.]
* [21]r sublimior animus ... [21]v ... posset praebere
* [22]r-[22]v
A.V. Joanni Saeckma senatori
Mitto ad te V.A. Commentaria Viglii Zuichemi, una cum notis , quas obiter ut videre est ex filo scriptionis, iam senex attexuit. Gratissima huius libri usura aliquamdiu fuit Herbaio nostro p.m. Ceperatque illum, quod fere in talibus admiramur, veneratio quaedam doctissimae manus, tum graece literaturae callentissima pictura, cuius linguae admirandum illo saeculo peritiam, perpetuo cum civilis prudentiae studio, videtur habuisse coniunctam. Subiit ea nos aliquando cogitatio V.A. utrum operae dispendium faceremus, si has ipsas notas una cum doctissimis vigiliis, iurisprudentiae studiosis communicaremus. Caeterum tui illa res erit arbitrii, qui tantum hisce studiis tribuis, ut non quicquid est molestiarum dummodo illis bene esse possit, lubenter suscipias. Tantum vero manibus summi viri defers, uti nihil quod incomparabili nomini eius possit efficere, in publicum abire sis admissurus. Vale V.A.
[Hector Bouricius]

* [23]r Elegia dicata nuptiis ... Gisberti Bouricii I.C. ... Eenae Tiara [23]v ... Hector Bouricius virtute & consilio 1609
* [24]r Carmen dicatum nuptiis ... Boccatii Hopperi ac ... Erkiae Blocq [24]v ... Finis
* [25]r Carmen scriptum honori ... Livii Scheltingha ... Annae de Blocq [25]v ... Accinebat sperato connubio H.B.
* [26]r Epithalamium in nuptias Danielis Heynsii [27]r [explicit:] cum domina imperium
* [27]v In effigiem Viglii Zuichemi
Quem celsa virtus ipsa praemium sui
favorque Regum publicae dedit rei
Princeps senatus, Nestor aetatis suae
curis et annis fractus hos vultus tulit
cui vita fluxit perpetim Vigil praeses
Huic nempe tantum debet uni Frisia
Quantum parenti Roma debes patriae

Literatuur m.b.t. de portretmedailles van Viglius en Erasmus: Gerard van Loon, Beschryving der Nederlandsche historipenningen [sic!]. Deel I: 1555-1603. In 's Graavenhaage 1723; p. 42-44 en 55-56: Viglius - Vita mortalium vigilia (Het leven der stervelingen is een nachtwake)
Lucy L.E. Schlüter, Erasmus op de penning. [Rotterdam 1997]; p. 6-9: bronzen penning door Quinten Metsijs, gedateerd 1519; doorsnee 103,5 mm; voorzijde: ER. ROT., randschrift: IMAGO AD VIVAM EFFIGIEM EXPRESSA (portret naar het leven uitgebeeld) en THN KPEITΩ TA ΣYΓΓPAMMATA DEIXEI (Zijn geschriften geven een beter beeld); keerzijde: CONCEDO NVLLI (Ik wijk voor niemand), TERMINVS, randschrift: MORS VLTIMA LINEA RERUM (De dood is de laatste grens der dingen) en OPA TEΛOΣ MAKPOY BIOY (Aanschouw het einde van een gelukkig leven)

* [28]r Ad Thomam Herbaium I.C. et V.Cl.
* [28]v In librum postumum Thomae Herbai ... scribebat amico nomini H.B.
* [29]r In libros V.N. Ausonii Popmae de ordine et usu Judiciorum
* [29]v Viro Clarissimo Danieli Heynsio H. Bouricius S.D.
Quoties Vir Nobilissime et doctissime, subit animum memoria acti nuper temporis Lugduni Batavorum, hoc est ipsis Athenis Atticis, totiens non sine incredibili voluptate incomparabilem tuam doctrinam, pari coniunctam humanitate et recolo, et religiosa veneratione suspicio, plane ut et tum itineris mei ratio mihi demum constiterit cum ipsi pedem fixi et vixisse mihi videar, cum ab oraculo oris tui pendulus melle manantes sermones excepi, adeo male hac tempestate V. Cl. huic saeculo cum sapientia convenit. Atque utinam illa fuisset antidhac vel sortis meae foelicitas uti sub Heynsio me profecisse gloriari publicitus possem vel is rerum mearum status, qui usuram mihi subinde humanissimi tui colloquii non invideret, num quoniam utrumque scaevae fortunae debeo, patieris aliquando sacras tuas occupationes interprete animi ac mentis meae stilo interpellari, dabisque veniam si tantum apud me valet virtutum tuarum admiratio ut etiam extra δυσωπιαν posita verecundia a me profligetur. Ea est enim nominis tui ubique celebritas, ut ad commendandum hominem vel solum Heynsii nomen abunde sufficiat.
Quare non desinam quocunque locorum expositus de amicitia tua mihi gratulari nedum gloriari quam tam prolixe mihi commodasti eius animi haud fucata indicia esse volui quae vides levidensia numismata, quorum alterum, magnum illud Bataviae lumen spirat Erasmum alterum Frisiae nostrae aeternum decus, et Gandae bene cognitum Viglium Zuichemum, nosti ipse V. Cl. quid in his spectetur ξενιων δε τε θυμος αριστος, quin et mola salsa litare quibus non suppetunt thura. Ego quod ab initio dixi incomparabiles tuas doteis suspicio ac quemadmodum ex divinis monimentis tuis posteritatem iam diu antevertis, ita Juno tua uti te beet nominis pariter ac genii haeredibus, calidum meum votum est. Vale V. Cl., et me ama.
* [31]r Hector Bouricius Leoni Aetsema S.D.
Agentem me in suburbano literae invenerunt tuae una cum elegantissimo carmine, in quo tu non obscure facis testatum quid imitatio Lyricorum Principis valeat genio tam facili ac adluctante, quod autem meum nomen praeferre voluisti, etsi nullo meo merito, ostendis tu quidem habere hoc communium sacrorum studia, uti facili nexu sibi concilient, quos delectant similes iunctaeque Camaenae quo nomine etsi tibi, quas par est ago gratias, plus tamen patriae gratulor, cui neque inutilem neque inglorium te fore civem, facile mihi spondent haec adolescentiae tuae studia, nec minus tu praeclare Reipublicae nostrae factiones aut dissidia cum omnibus bonis deploras. Crede mihi quem admodum mutuo anomorum consensu, res ac causa nostra in immensum crevit, ita nihil a divino illo oculo potest evenire acerbius, quam si extremum malorum discordia accedat, nimirum ineluctabilis illa fatorum vis, ibi consilia solet corrumpere, ubi fortunam constituit mutare, et quod ait Poeta - nostris erroribus addere - crimen, orandus αδιαλειπτως Deus pacis uti concordiam qua res maxumas patiarunt maiores nostri, iam exulantem aut fugitivam patriae denuo sistat. Idem te iuvenis eruditissime in egregio studiorum cursu domestica aemulantem exempla foelicitet ac fortunet. Vale. Leoverdiae A.D. VI Kalend. Novembris MDCXVII.
* [32]r In Rodulphum Agricolam ... In Haionem Hermanni Frisium
* [32]v In Hectorem Hoxvyrium [toegevoegd:] Frisium Praesidem Traiectensem
* [33]r Pacem speratam Iam Belgica ...
* [34]v In effigiem IBPD ... In Gemmam Frisium ... In Gulielmum Canterum
* [35]r In Petrum Aucama [toegevoegd:] abavum
* [36]r In Bernardum Furmerium
[36]v blanco
* [37]r V. Cl. Ubboni Emmio H. Bouricius S.D.
Qui clarorum virorum amicitias ambiunt, V. Cl., solent ii quosdam sibi deligere ceu proxenetas ac conciliatores tam insignis officii, quorum opera id quod captant facilius assequi ac voti compotes fieri possunt. Ego vere V. Cl. cum ab Ampliss. viro socero meo persaepe didicissem, quae tua esset in recipiendis amicitiis humanitas candor fides, nulla alia interprete statui ad te venire quam ipsa cum admiratione tuae excellentis quae pari est coniuncta humanitati eruditionis et doctrinae. Etsi enim ex quo res patrius ab iniuriis temporum vindicatus voluisti, ea fuit nominis tui fama apud dissitos iuxta ac prope sitos uti quoscunque vel legitima historia ceu vitae magistra ac rerum humanarum oculus afficeret, vel rerum nostratium memoria tanta saeculorum caligine suspensa sollicitaret ii non iniuria tibi vel illarum incomparabili vindici assurgant, tribuantque eam laudem politissimis monimentis, quae laborum tuorum luculentissimum possit esse hostimentum, tamen cum ea te scirem et virtute et quae huius solet esse pedissequa benevolentia praeditum erga eos praesertim quos similes iunctae Camaenae delectare uti nihil non tibi gratum sit quod communium ardor sacrorum protrusit, speravi fore ut et meas amica fronte exciperes, et quae tua est humanitas virtutis tuae admiratorem inter amiciores accenseres; speravi autem tanto melius quod iam pridem inter te V. Cl. ac socerum meum ea intercedit animorum coniunctio, ea necessitudo quae inter coniunctissimos solet quaeque tam frequenti ac crebro excolitur literarum commercio saepe uti professus fuerit te propemodum hac tempestate esse unicum, quicum libere amice ac candide per animi interpretem stilum agere ac conferre possit ac velit, plane ut iure videar cuius familiam communem habeo ad eius quoque amicitias in partem admitti quae cum ..ias in omni vita esse soleant honesti animi vera solatia tum nees haec tempora ni quae fato quodam videmur incidisse magnam verae sinceritatis caritatem promittunt orandus αδιαλειπτως Deus omnipotens[?] in cuius manu consilia dominantium uti has turbas cum poeta velit consilescere atque iras lenirier. Idem te V. Cl. et celeberrime, istis annis ac laboribus parem ac vegetum servet quo posteritati non dedecat quicquid accuratissime moliris. Vale V. Cl. et me si mereor ama. 3 Kalend. Augusti MDCXIX.
In de Bayerische Staatsbibliothek te München bevindt zich nog een brief van Bouricius aan Emmius, uit 1620 volgens de Catalogus codicum Latinorum Bibliothecae Regiae Monacensis, Tomi II Pars I (Nachdruck, Wiesbaden 1968), p. 221: Camerariana vol. 13 = Clm 10362, n. 159; nummer 149 "Jo. Sar...." is de in 1989 door mij uitgegeven brief van Johannes Saeckma aan Ubbo Emmius d.d. 19.2.1625.
[39]r blanco
* [39]v Ad V.Cl. Sixtinum Amama [40]v [explicit]
* [41]r Testimonium Leonis Aetzama
Ave quisquis haec legis
Nihil tam obvium unicuique debet esse quam uti rogatus testimonium veritati perhibeat. Quare testor Leonem ab Aetzama iuvenem qua literis qua moribus insignem in Academia nostra ita vixisse, ita modeste atque industrie se habuisse, ut quam famam illi vix ephoebi annos praetergressis foelicissimi genii poemata conciliarunt, non confirmarint; sed adeo etiam auxeret, qui cum ad civilis sapientiae studium, animum adiecisset, praelibata prout par est literatura politiori nihil habuit insuper quam ut viva voce docentem exciperet, ac quod in privato lucubro meditatus erat, ad disputationum palaestram ingeniorum cotem transferret. Auditorem meum laudo, sed sine fuco et calamistris, queis minime eger juvenis domesticae laudis aemulator fave quisquis ingenio faves, ad summa si perrexerit in his studiis nato faciet hoc quoque ad provendam tantam indolem, si bonorum judicio ceu pabulo industriae juventutes studia sua senserit comprobari.
* [41]v In effigiem Viri Cl. Jacobi Bouricii patris ... 1621
[42]r blanco
[42]v palaestram ingeniorum ... [= vervolg testimonium; daaronder penoefeningen]
los vel: Quid faciat pietas ...

>> begin