Salvebit praestantia tua D. Camminga avuncule tam spectatissime quam amantissime Theophilus ab Herema
Thyardanique nominis, familiaeve fratres, juvenes ornatiss., biduum nuper apud nos commorati, ad altiorem
ingenii cultum capessendum Bononiam ... perfecti sunt. Ex his cum de domesticorum meorum tum imprimis tua
bona valetudine non sine magna animi gratulationem certior factus sum. Mortes vero amicorum praecipue domini
Amelandiae fratris tui avunculi observandi.. mei, dilectiss. ... sororis meae piae memoriae (etiamsi uterque
ante annum iam tum obierat) per singular.. debitaque mea erga istos observantia pietateque, non potuerant
non consternatum me reddere, ut nichil ab omni parte beatum, nichil diuturnum omnino in reb. humanis
esse oporteat, et hoc nimirum ubique secum defert, suaeque vitae Comedia, huiuscemodi casib. hoc nostrum
aerumnarum diluvium nusquam non gentium plenum existit, neque enim aliud hercle (summatim dicam) in hoc
cataclysmo, quam perpetuus labor et dolor. Depraecabor sedulo quam extremum ipsis debeo, ut bene sit
inanib. istorum omnium. Nunc vero magnifice d. avuncule, gratulor plurimum tibi de nova ista, hoc est,
haereditaria honoris accessione, si quid ex animi s..a. commodeque valeas, resque omnes tuae, ut et spero et opto,
incolumi maneant statu, non possum non dominationis tuae idem gtatularis, qu. felicitate tua non serus
hic mea afficor perfruorque. Ita haeres michi in medullis avuncule mi, ex suavissimae quondam
literariae militiaeque consuetudine tua, qua benevolentissimus et humanissimus erga Nepotem exoticum illum tuum
extististi, ut igniculum desiderii tui etiamnum aegerrime certe feram, frequentiorque certe essem ad te
in isto literario officio scribendique munere, Clarissime atque amantissime d. parens. Verum nosti tute
colorem meum plusquam iustum, id est, remotissimam locorum distantiam intercapedinemque, occasionem
quoqu.. scribendi est raram ut nullam, tabellionum denique summam aut perfidiam aut negligentiam
ut Reip. meae summas occupationes omittam, cui non serus ac draco quispiam hesperius incubo.
Quare admirari desinas domine parens splendidissime mi velim, si literarum mearum intervallum lon-
gius expectationem tua fuerit. Immensum alioque est, quod benignitati tuae debeo, ab ingratitudinem
alias non serus abhorrere soleo, atque achilles ille homericus à mendacio olim. de meis
rationibus, ne nescias, d. parens colendissime, valeo cum familiola benefitio dei
quam rectissime, quinque liberorum superstitum parens, uxorcula propiam septimo puerperio, conditio
mihi contigit liberalitate principis Alberti mei non illiberalis, neque non lauta, quamquam valde onerosa
et laboriosa, et quae me nunquam feriati sinit. Novarum vero boni nichil, nisi quam nobilissima passim
germaniae nostrae pars bellorum difficultatibus turbetur cruciatur quatiaturque plane misere, rerum
eventu nichildum certo. Dominus deus opt. max. omnipotenti suo nutu dignabitur demum per his laeta
reponere. Signa sunt irati dei, qui ad huc modum humanum genus adversitatibus aut exercere
aut purgare (ut cuique maxime expedire, suaeque maiestati visum noverit) solet. Habes
candidissime d. avuncule summam rationem mearum tum etiam reip. germanicae quis ordo, quae
facies et conditio sit, Tuae nunc humanitatis erit. Importunitati nepotis ignoscere velim.
Item hactenus audaciae, charitas singularis me tui, non potuit non evocare. Coniunx mea
praestantiae tuae, reverentissime (ut par est) se, et quidem de meliore nota commendet, nichilque
aeque dolet, quam per dominationam tuam nuperrima frisiaca perfectionem nunquam videre licuerit. Ut
Magnificentiae tuae gubernatio ista tam inclytae insulae tuae sit apprime faelix et fausta propitiaque,
atquew deo (ut digna est) quam diutissima valde equidem precor. Bene vale avuncule
observandissime domine mi et illustrissime et ornatissime, et Mennam Holdinganum nepotem ex sorore
reverentissimum semper tui (ut certe est) habeto. Nisi humanitati tuae incommodum molestumque
noscerem, cuperem Nomenclatorem mihi in amicis, meique studiosis salutandis inprimis
se exiberet, dicas velim primario pastori tuo obsequium meum, amico quondam meo. Raptim apud
Landsperganam Lijci pridie nonarum Martij [= 6 maart, dinsdag] anno d. 54.
Magnificentiae et Praestantiae tuae ex sorore
nepos, nolis velis, imo ad quavis obsequia deditissimus
Mennas ab Holdingen ..
Landsperganam ditioris pretor ut. judex.
[Adres:] Magnifico et Nobili Viro d. Haionj á Cammingh
dno. Amelandiae, dno. Avunculo suo omnibus modis
observandissimo et colendissimo
Amelandt
>> begin
foto 513] S.P.D. Ruminantem atque adeo saepiuscule fluctuantem
cogitationis Salo Magnifice haeros Amelandiae, Avuncule ornamentis
omnibus clarissime, quidnam potissimam agressurus sim, ut tibi
intimam animique mei propensum gratamque aliquam significationem
pandam, in sinumque effundam. In tribus plerumque destitui me
videor. Aut enim offitio linguae, paupertatique atque adeo infantia
sermonis, iuxta mecum, tibi perspecta. Aut malefeciati offitii mei
magnitudine assiduateque. Aut plane grammatophororum
penuria avocor. Neque enim id ipsi tibi revocanti ad calculum
Magnifice parens, mirum videri debebit; deus equidem bone.
quanta me ab invente etate, cum in exteritum in patria,
humanissima comitate, paterna pietate, Maecenas unicus.
quanta beneficiorum congerio, singulatique benevolentia
ornaris, affeceris, complexusque fueris? quibus, inquam, Nepotem
Mennatem tuum adite, haud secus, quam, ut chrias Nubes,
attraxeris. Ut iure optimo mihi felicissimus, albaeque galinae
filius, super indicatus sim, divinaeque bonitati id saepe non potuerim non
acceptum referre, dumque in hac sylva mесum oberrem, ecce
bonis avibus (qua esse soles pietate erga Nepotem semper praeditus)
Ultro tu mihi scribendi argumentum per ornatissimum atque adeo non poenitendae

eruditionis virum D. Fridericus Viaera suppeditasti. Quibus eidem
exoptatissimis literis, deus sancte, quantum mihi letitius obiereris?
quoties eas exosculatus sum? Tu quam benevolentius
tuae gratia me plenissime erant, tum certe quod à dulcisti integerrimoque
parente meo perfectas videbam. Quocirca fortissime atque adeo humanissime
vir, etsi nunc referendis gratiis (ut succincte dicam)
ineptus existam, nichilominus in magnis et voluisse subinde
iuvabit, dixerim. De anima vero tuo narras mihi litigiosi
foto 515] negotii cuiuspiam, nescio quod, ominosum in auspicatumque exordium
Faxit dominus deus Opt. Max. dominationi tuae fabula haec,
auspicatissimam (id quod futurum confidam, tuque per singulari tua
prudentia, solidissima eruditione, dexterrima denique industria
in hoc non infeliciter desudare videberis) sortiatur catastrophen.
Ad paragraphum istum de matre, et doleo, et displicet inprimis
vellemque non ita indulgeret affectibus suis. Quod me quando
nobis tantum apud te exitiosum foret, etiam atque etiam Avuncule mi
velim. Quod in calce literarum exoticum illum tuum Nepotulum,
si quando ei patrios lares benefitio dei revisere contingeret, In amicitiam
tuam humanissime invitas, non potuit non mihi lachrymas excuttere.
Sed vides spectatissime vir amantissimeque parens, et expendas,
procul dubio, iusta trutina, praepedimenta mea, hoc est, ut locorum
intercapedinens, qua invicem disiuncti sumus, vel quod intanto
negotiorum meorum constrepitu et quasi concursu, aegerrime hinc avelli,
meque prorsus absque amissiorum provintiae, ex hoc regastulo explicare
nequeam. Hactenus ad team epistolam.
Nunc si placet, de rationibus
meis accipe. Voleo ego cum uxore et familia me Munificentia
divíni numinis ut cum maxime, prole numerosissima. Atqui
superstites mihi filii verilis stirpis hic duo, totidem alteris sexus.
Dominus Viaera noster, Schelte item a Tyarda, ante menses quatuor
plus minusve, forte fortuna una mei conveniendi causa, huc se
ad nostram Rempublicam conferentes, convenere. Qui certe sua praesentia
non solum magnum iucundissimumque consuetudinis fructum mihi adferre,
verum etiam apud incredulam vulgi auram, existimationem
nonnullam hactenus, conflare atque augere visi sunt. Ut ante hac multi
Nobiles ac praeclari ex patria viri factitarumque, quo fit ut adversa
mea factio, nolit velit, credere demum oporteat, hominem me scilicet ..
esse, nedum à silice productium procreatumque. Diceres exteros
foto 516] si qui emergere volent, quam in Bavaris, nusquam indecentius
viliusque tractari solitos. Testes ac spectatores locupletissimi
mihi extitere praefati domini. Quorum opera, necessitate ferente et
exprimente, in comprimendo [hier volgen enkele doorgehaalde woorden]
personato et supercilioso quopiam nobili, fidelisimus usus sum.
Sed sic est. Fit enim novumque, ut adversariis (velut Junone Herculem)
omni nostro genere malorum persequentibus, gloriam eo celebriorem reportemus
adispicamurque. In magnis inimictiis, praesertim quae ex
invidia virtutis comite, caussantur, offitiariis non raro magnus
honos, dignitasque acquiri, adornatique solet. Mihi porro in dominiationis
clementia innocentiam meam, ut hactenus tuentis, omnis fuditia
spesque in posterum collocanda manebit. Quoties hic una convenimus,
inambulamusque, toties tui non posset non personorifica inter nos
haberi mentio. Quidimo generositas Motestae tui usque adeo in hocce
terrarum angulo nostro innotuit, ut cottidiana celebrationem nusquam non
nos commitetur, Romaneque non summa loquat.
Retulit mihi dominus Viaera
inter caetera, ut est in tuas laudes perfusissimus, tuique nominis plane
studiossimus, quomodo cum illo sum, inermis petitus in insidiis Lovanij,
tertius duntaxat, Bredenrodianum confidentem quendam juvenem
cinctum frequentimimo comitatu, id est, 24 capitum praesidio, nonmodo
non fortissime repuleris perfligaverisque, verum etiam turpissimam
fugam fortissime adegeris. Quod equidem in primis d. ingenuitate
virtutis tuae volupe mihi auditu fruit. Habet D. Fredericus Viaera,
mihi tecum communis amicus nunc, labyrinthum humanae vitae prae manibus
materiam cum insigniter elegantem, tum non infrugiferam exorsus,
mitto à nomine mortalium, quod sciam, hactenus tentatam. Vellem tua
Magnificentia (ad quem exemplar nonnullum aliquis missurus videtur)
hominem per literas, cum gratiae auribusque nihilnon datetur hic, compellaret, id est,
ne hisce ingenui sui fatibus indormiret, neve lucubrationes hasce
adres] in obstrudendo orbi callipidem ageret. Sed satis.
Restat ut nestoreas vivas et valeas annos, praestantissime domine Amelandiae, Avuncule
modis omnibus colendissime Bavarumque ex sorore Nepotulum tuum
qui se tibi iam inde à teneris, quod aiunt, unguisculis, totume manciparit
dedicavitque, amantemque, ut facis, redama. Uxorcula mea praestantiae
tuae d. meliora nota obsequm suum dicit. Ut certe est tui, licet nunquam viderit,
reverentissima quo audito ecce pignora nostra accurrunt, meque obsequentissime
interpellant, nimirum ut eorum nominem te amanter reverenterque salutem.
Iterum iterum vale illustrissime Amelandiae heros, haeros nugamenta nostra,
ceu perficentia à pio candidissimoque pectore, aequi bonique consule. --- Apud
Landsperganam Lyci Rempub. Idibus april. [= 13 april, maandag] anno Christo ad olijmpia
reverso 1556 etc.
Magnificentiae et Praestantiae tuae Magnificentiae
ad quaevis obsequia obligatissimus deditissimusque nepos
Mennas ab Holdingen
memorataeque Reip. Judex etc.
[Adres:] Generoso inprimis atque adeo Magnifico
viro, D. Haioni à Caminga
Amelandiae domino alias[?] domino Avunculo,
ceu parenti, suo, perpetua fide colendissimo.
Dem Heern van Amelandt im Westfrieslant zu beantworten etc.
[Ontvanger:] Ontf. den IIIden May
anno LVI uuyt handen van
Jochem Jetzys zn. rq. [= requireerde, antwoordde]
aldus opgebrokende zijnde
deur iniuria [= ten onrechte] van Juffr.
Moed Tzyarda als
Jochem voorschreven verclaerde
meynende erst tot haer
geschreven waer.