>> HOMEpage Saeckma aan Cocceius, 3 augustus 1636M.H.H. Engels, juli 2011. Bron: Johannis Cocceji ... Opera ANEKΔOTA theologica et philologica, Amstelodami 1706, tomus alter, EPISTOLARUM ΣΥΛΛΟΓΗ, p. 638; exemplaar Tresoar, vh. Prov. Bibl. v. Frl., 850 Gdg 2 fol. De originele brief is bewaard gebleven in de UB Bremen onder de signatuur msa 0041-02/29. Epistola XXIX. Johanni Coccejo Johannes Saeckma. S. P. Vir Clarissime. Lubens laetusque hodie literas tuas legi xxvij. mensis Julii datas, & eo quidem magis, quod adventum tuum in Academiam nostram pollicerentur, quem jamdudum desiderabamus & expectabamus avide. Caeterum beneficii si quid in vocatione hacce accepisse videare; mihi nolim soli imputes. Propensam omnium nostrum in te voluntatem nuperis literis abunde testati videbamur simul: nunc tamen plenias exponere quoque voluimus, ut in posterum de nostro studio & in te benevolentia minus dubites. Alioqui non negaverim ab aliquot annis eruditionem tuam & reliquas animi dotes aestimasse me prout merebantur, & in occasione apud amicos & proceres praedicasse. Faciam is συν θεῳ prolixius, & omni genere officiorum te tuosque prosequar, quando nobis tus hic consuetudine frui licebit. Fiat fiat isthuc quam primum: neque tamen iter praecipitetur cum detrimento valetudinis uxoris tuae. Huic itidem, ac tibi satisfactum arbitramur conditionibus auctioribus stipendii, & caeteris quas publicis literis diximus. Morae tuae ex sontica caussa excusationem haud gravatim accipiunt collegae. Et sic finio cum voto, uti Deus Opt. Max. te & conjugem diutissime sospitet. Dab. Leoverdiae 3. Augusti 1636. |